# Numerorum Mysteria 436

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/436
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/436

fuerant connumerati filijs Israel) horum habetur segregatus quidam ac praecipuus prae caeteris numerus, quo referuntur omnes simul Vigintiduo millia reperti, ita, vt neque amplius aliquid, neque minus hoc numero sit inuentum: (Vnde verspicuum sumitur argumentum, Deo gratum esse hunc numerum, cum Deo pręcipiente numeretur.) Post haec etiam primogeniti filiorum Isi ael numerati sunt, inuentique Viginti duo millia, et ducenti septuaginta tres. Quod vero hic adduntur 273. non per hunc numerum historiam tantum nobis insinuat, sed solito clausit sibi more mysterium. Humani siquidem generis in carne generatio, ut asserunt qui in talibus periti sunt, hoc fit modo: quando hebdomada duodecima conceptus mouetur, nouem mensibus continetur in vulua, sed prius non moueri fertur ad partum, quam etiam decimi mensis triduum transeat, (Menses hic dico lunares, quos solos cum embolismis suis norunt Hebraei,) & ita tribuendo cuique mensi triginta dies, inuenitur, quod numerus 273. dies illos indicat, qui ex nouem mensibus & triduo mensis decimi colliguntur, & fiunt simul 273. dies isti, quibus humano generi in hunc Mundum praebetur ingressus. Quare in Vigintiduobus numeris omnium simul creaturarum rationibus mys sticis summa colligitur; in his vero quae ex abundanti in primogenitis Israel inueniuntur, etiam mysterium humanae generationis exprimitur. Leuitae igitur.i. qui Domino deseruiunt, & primogeniti filiorum Israel, hoc admirabili, sacratoque numero titulantur. Ad eorum, quae diximus, aßertionem, lubet hic ex Suida breuibus contractam historiam cunctis seculis memorabilem adscribere. ea ita se habet. Quo tempore lustinianus imperium obtinebat, erat quidam inter Iudaeos princeps Theodosius nomine.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
