# Numerorum Mysteria 437

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/437
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/437

Hic cum familiariter admodum vteretur argentario Christiano, cui nomen erat Philippo, qui ipsum crebro ad amplexandam Christianam religionem hortabatur, tandem ingenue fassus est, se nihil dubitare quin IESV, quem nos Christum colimus, is sit, quem sacri vates mundi Seruatorem praedixerunt: verum se animum inducere non posse vt abdicatis, quibus nunc apud suam gentem fungitur honoribus, nomen suum IESV. Christo det. Vt autem ita de IESV Christocrederet, se non solum sacrorum vatum Oraculis persuasum esse; sed mysterio quodam, quod apud ludęos in arcanissimis scriptum seruatur, compertum habere, idque huiusmodi eße. Mos erat olim apud gentem Iudaicam, quo tempore aedes sacra in Hierosolymis exstabat, Vigintiduos perpetuo Sacerdotes habere; et quoties de eo numero vnus aliquis mortem oppe teret, mox alium in defuncti locum allegere, allectumque in codicem, qui ad eam rem in aede seruabatur, cum illius ipsius, tum parentis, vtriusque expresso nomine, referre; notatis etiam cum defuncti, tum suffecti diebus. Cum itaque, quo tempore IE SVChristus in Iudęa versabatur, necdum tamen sese prodere, veramque fidem propalam docere coepisset, mortuus esset quidam ex dicto Sacerdotum numero, nec post multa ac varia suffragia, quispiam satis idoncus esset repertus, qui in illius locum adscriberetur, tandem propositus est IeSV Ioseph fabri (vt dicebant) filius, tamquam homo aetate quidem iuuenis, ceterum, & vita, & moribus, & doctrina in primis commendatus: atque hoc suffragio ab omnibus demum approbato, visum est matrem cius in consensum accrescere (Pater. n. obierat) cognoscendorum nominum gratia, quae in codicem, vt dictum est, describenda essent. Illa igitur accita, et de filio, eiusque patre sedulo interrogata respondit, se matrem quidem eße IESV, atque ipsum peperisse (nam eius rei testes sibi esse eas mulieres, quae cum pareret, pręsto fuißent) Ee patrem patrem vero nullum illi in terris esse. quod ex me, inquit, quibus vultis discite argumentis.dum.n.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
