# Numerorum Mysteria 438.5-6

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 438.5 to 438.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/438.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/438.5

Philogaliae: Quoniam (inquit) Singuli numeri in numerorum suo loco vim quandam habent in rebus, qua usus est uniuersorum Opifex ad productionem partim Vniuersi, partim speciei singulorum, attenden dum est, & uestigandum e scripturis, quae ad illos, & illotum singulos pertinent. Non igitur ignorandum Testamenti libros, vt Hebraei tradiderunt, esse viginti duos, quibus aequalis numerus elementorum apud ipsos vsurpatorum non absurde conuenit. Vt enim Viginti duo elementa videntur esse introductio ad sapientiam, & diuina documenta his characteribus expressa, & hominibus tradita; sic Vigintiduo libri diuinitus inspirati, sunt elementum atque principium sapientiae Dei, & introducunt ad rerum notitiam. Hactenus Origenes. Sunt igitur Vigintiduo volumina, quibus vniuersa, continentur, quae de Diuinis rebus sciri possunt, & enuntiari, videlicet.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
