# Numerorum Mysteria 441-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/441-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/441-2

DE NVMERO XXIII. Pud Pythagoreos inter atros numeratur Vigesimus tertius numerus, tum quia primus inconpositus, quos semper infaustos esse cognouimus, tum quia Vigesima tertia numerorum sedes perfecto numero vacua atque destituta est, sicut & quinta, vndecima, & decima septima. Quare apud Moysen notat diuinam vltionem super peccatores. Exhodi cap. 32, Vigintitria milia hominum fabricantium vitulum, iubente Moyse, interemti sunt. Et lib. Numer, cap. 25. Vigintitria milia hominum cęsi sunt vna die, ex his qui cum Madianitarum mulieribus se commaculauerant, atque initiati fuerant Beelphegor. Non me quidem fugit in Hebręo scriptum esse: vigintiquatuor milia. sed nos cum Apostolo Paulo apto numeri sacramento hic sequi maluimus translationem Septuaginta interpretum, quod in ternario forma triplex peccatorum sit demonstrata. omne.n.peccatum (vt ait Origenes) aut facto, aut verbo, aut consensu mentis admittitur. Et sicut in primo paren te didicimus, tribus modis sit omnis tentatio, nempe suggestione, delectatione, & consensu. suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus per Spiritum. quia cum primam culpam serpens suggessit, Eua velut caro, se delectationi subdidit.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
