# Numerorum Mysteria 441

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/441
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/441

Sexto die, sex, quae sunt, ex terra animantia, & hominem, & feminam, & quae est eis exhibita benedictionem, & quae fuit eis da ta potestatem, & cibum. Ex his perspicuum sit, vniuersa, quae sex diebus facta sunt opera, senarij trigono fuiße disposita. Fecit enim Deus primo die opus vnum: secundo, duo: tertio, tria: quarto, quattuor: quinto, quinque: sex sexto, quae in vnum complicata, conficiunt vnum supra Viginti; Vicesimum autem secundum Dei opus est fu turi seculi paratum regnum, et spiritualis contemplatio. nam qumo creaturam condidit, hinc etiam die.s.septimo parauit regnum.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
