# Numerorum Mysteria 447

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/447
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/447

Sapientiae liber qui nunc in manibus habetur. Ecclesiasticus. Prophetae maiores quattuor Esaias: Ieremias, cui annexus est Baruch; Ezechiel; Daniel, quos pro vno habemus. Duodecim minores prophetae, qui omnes pro vno habentur. Duo Machabęorum libri, pro vno itidem computati. Quos tametsi Iudae: nequaquam recipiant, Ecclesia tamen pro canonicis habet. Hi sunt, quos Sancta Mater Ecclesia intra canonem conclusit, ex quibus fidei nostrae assertiones constare voluit. Inde & Psalmus Vigesimus quartus ad Catechumenos pertinet, Hieton. Aßg. 2. & electos. Die 24. caepit ędificari Templum Domini, vt habetur Agg. cap. 2. quia octonarius numerus, qui sanctus est, & in verae circumcisionis accipitur typo, triplicatus Vigesimumquartum numerum facit, quo mystice docemur, vt aedificemus domum Domini in amputatione carnis, & circumcisione vitiorum; & veram pu ritatem eße credamus in nomine Patris, & Filij, & Spiritus san cti. Porio alius quidam Auctor sexies quaternarium supputat, & 4. refert ad elementa Mundi, ex quibus subsistimus; 6. vero ad conditionem Mundi, in quo ipsa elementa versantur, dicens, (quia adhuc in materia sumus, & graui corpore circumdamur, & seruimus generationibus) extruere quidem nos templum, & intrare in Domum Dei, & quasi de graui somno suscitari spiritum nostrum; sed adhuc in Vicesimo quarto die id ipsum facere. Mystice igitur in hoc numero duae dodecades, & tres octoades, quattuorque sunt hectades. Poterunt & aliae huiusce rei significationes mysticae, ex aliarum partium (ex quibus vel additione, vel multiplicatione consurgit) ratione, & habitudine ad inuicem facile desumi. Nobis illud addidisse cardi est, magnam considerari tum quaternarij, tum senarij cum numero 24 affinitatem .si.n.duxeris in se partes quaternarij, habebis proculdubio ipsum numerum 24. ducatur 1 in 2 sit 2. qui ductus ter procreat senarium, hic vero multiplicatus per quaternarium conficit 24; Quod vero ad senarium spectat, dicimus vtrosque esse prorsus similes, cum vtriusque latera in se proportionem habeant in dupla ratione consistentem. senarij.n. latera sunt 2 & 3: at huius .s. 24 latera sunt 4& 6. Duo autem ad quattuor, & tria ad sex proportio dupla.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
