# Numerorum Mysteria 451

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/451
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/451

& 11. Ecce in hostio templi Domini inter vestibulum, & altare quasi Vigintiquinque viri dorsa habentes contra templum Domini, & facies ad Orientem, & adorabant ad ortum Solis. Nempe per hos Vigintiauinque viros, vt explicat Nicolaus Lyren. designantur apostatae a fide, maxime quando sunt in sua malitia solidati, quae signatur per numerum 25, tetragonum: quod adaperit, & GlosOrdinaria eundem Prophetae locum explanans his verbis: Signat Propheta Vigintiquinque viros, qui in quâdrum solida statione fundati sunt, & à quinque sensibus per quinquies quinque, figuram efficiunt quadranguli. D. Hier. com. in cap. 8. Ezechielis: Vsque hodie, in Ecclesia, quae est domus Dei, & ante portam, et in introitu, siue in via portae, quae significat Saluatorem, per quem ingredimur ad Patrem, sunt Vigintiquinque viri ad sensus cuncta referentes. Idem cap. 48. dilucidans locum illum: Quinque milia quae supersunt in latitudine per Vigintiquinque milia, profana erunt vrbis: Vt cun ctis (inquit) habitare liceat Israelitis, omnique de plebe, non quod immunda sint, aut aliquid in habitatione terrae sanctae contaminatum, putridum putetur, & sordidum; sed quod pręter Sacerdotes, omnibus in eis habitare permissum est. Per quę intelligimus cuncta, quę referimus ad sensus, hoc est, ad corporis voluptates, quae visu, & auditu, tactu, odore, & sapore capimus esse profana, & templi sanctimoniam non habere, nec sacerdotale esse priuilegium, sed laicę vilitatis. Et quantum non subterfugit memoriam meam, nunquam in bonam partem hunc numerum potui reperire. Licet.n. Numer. cap. 8, ad sacerdotale ministerium a Vigintiquinque annis eligi dicantur, in Hebręo tamen non habetur hic numerus, qui in Septuaginta dicitur, sed tricenarius, quod annotatum reliquit D. Hieronymus Epist. 23. quae est ad Theophilum Alexan.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
