# Numerorum Mysteria 452

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/452
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/452

Porro si quaeras vnde constet hic numerus, de quinario fieri comperies, qui neque triangulus, neque tetragoniis, neque cubus, neque perfectus est. quinimmo quinque figurarum nullus reperitur perfectus numerus. quinta.n. vnitas, quae a decem millibus ad centum millia porrigitur, regij decoris totiusque perfectionis est expers. IcO Praeterea sicuti numerus 25. duas dumtaxat habet partes aliquotas, nompe 1. & 5. pari modo quinarius cum sit primus incompositus, sola numerabilis est vnitate, sic etiam ex diametro distans a perfectione. Vnde & huiusmodi numeri, qui nullam habent partem denominatam, praeter vnitatem, infructuosos in vinea Domini notant, de quibus apud Matthaeum dicit Veritas: Seruum inutilem proijcite in tenebras exteriores. Nobis etiam consentiunt Py thagorici, quinarium Mineruae sacrum habentes, quae sterile producit. Mineruam quidem dicit Seruius Grammaticus, natam quinta luna, sicut omnes qui steriles fuere. Vt intelligamus (inquit Ioan. Bocc.) Titanis filios steriles fuisse, quinta Luna ipsos na tos dicunt. Antiquis.n.creditum est, quidquid Luna quinta nasceretur, sterile atque damnosum fore Hinc natum adagium vt nullius numeri hominem dicamus natum Quinta Luna. Quemadmodum & Quintae classis appellamus infimae notae homines, & supra modum ignauos, nulloque dignos honore. Cuius rei testis est Cicero in Academicis lib. 2. de Democrito loquens: Quis (inquit) hunc Philosophum non anteponat Cleanthi, Chrysippo, reliquisque inferioris ęta tis? qui mihi cum illo comparati Quintae classis videntur, idest postremi ordinis. Accedit Hesiodi lucubrantiuncula, qua, pro ratione temporum, dierum alios comprobans, alios reijciens, reprobat Quin tas, in quibus Erinnyes Rixae filias natas dicit, quas iussu Plutonis vagari, & plus habendi desidera castigare, periurosque deposcere ad supplicium insinuat: Ἔν πέμπτῃ γάρρησι ἐριννύας ἀμριτολέυειν, Ὀρκον τιννυμένας, τωνερὶς τέκεπημ ὀπώρκοις. Quae sic vertuntur. Hesiods – quintas fuge. namque illarum pallidus Orcus, libro de Tum dirae Eumenidum facies toto Orbe vagantes diebus. Castigant, si qua in terris periuria falsum Affirmant, quae lis alterne agitata creauit. Idem monet Virgilius in primo Georgicorum:

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
