Latin
DE NVMERO XXV
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 453
Unproofread scanNot analysed yet
quintam fuge. pallidus Orcus, Eumenidesque satae. &quae sequuntur. Exstabat in Melampodis commentario, vti refert Lud. Rhod. pe-lec. ai. libro 22. ierantes Luna Quinta, totidem commori diebus, quod (inquit ille) cum obseruarim quandoque, verum comperi. Atque id quidem ex Pythagoricorum sententia, qui numerum illum in diebus lunaribus iustitiae, &aequitatis diem esse tradiderunt. nam &exsuperans adimit, &quod deficit, restituit aequitas, quorum vtrumque est iudicis munus. Istud ipsum efficit dies Quinta, quae prima addit deficienti; cum altera quinta labentis, &occidentis mensis adimat, quod est exsuperans. Cognati igitur sibi sunt 5. &25. &horum quisque Mundo deditos notat, &vitam sensibilem, propter quinque sensus, quibus vita corporea transigitur. D. Hieronymus in explanatione Ezechielis, vbi legitur: Porta a te cto thalami vsque ad tectum est latitudinis Vigintiquinque cubitorum; ostium, contra ostium: Hic, inquit, numerus ad sensus refertur. si enim quinos cubitos contra se quinquies ordinaueris Vicesimum et quintum numerum efficies. Vigintiquinque milia in mensura CiuiHier. in Ezech. tatis, ad quinque sensus referuntur, &simplicem historiam litterae. Nom. 27.