# Numerorum Mysteria 453

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/453
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/453

quintam fuge. pallidus Orcus, Eumenidesque satae. & quae sequuntur. Exstabat in Melampodis commentario, vti refert Lud. Rhod. pe-lec. ai. libro 22. ierantes Luna Quinta, totidem commori diebus, quod (inquit ille) cum obseruarim quandoque, verum comperi. Atque id quidem ex Pythagoricorum sententia, qui numerum illum in diebus lunaribus iustitiae, & aequitatis diem esse tradiderunt. nam & exsuperans adimit, & quod deficit, restituit aequitas, quorum vtrumque est iudicis munus. Istud ipsum efficit dies Quinta, quae prima addit deficienti; cum altera quinta labentis, & occidentis mensis adimat, quod est exsuperans. Cognati igitur sibi sunt 5. & 25. & horum quisque Mundo deditos notat, & vitam sensibilem, propter quinque sensus, quibus vita corporea transigitur. D. Hieronymus in explanatione Ezechielis, vbi legitur: Porta a te cto thalami vsque ad tectum est latitudinis Vigintiquinque cubitorum; ostium, contra ostium: Hic, inquit, numerus ad sensus refertur. si enim quinos cubitos contra se quinquies ordinaueris Vicesimum et quintum numerum efficies. Vigintiquinque milia in mensura CiuiHier. in Ezech. tatis, ad quinque sensus referuntur, & simplicem historiam litterae. Nom. 27.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
