# Numerorum Mysteria 454

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/454
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/454

Quinque filiae Salphaad designant opera quinque sensuum, aut ipsos Aug. in Plal. 49. sensus, qui sunt filiae, quae nascuntur ex obliuione; non ex memoria. Quinque vero ani aurei, designant memoriam peccatorum per quinGreg. pps que sensus commissorum. Quinque in domo vna, hoc est, in homine, eod. sunt anima, caro, appetitus rationalis, concupiscibilis, & irascibilis: Luc. 12 Amb. & diuiduntur quae prius in malum consentiebant. Quinque ciuieod. tates in terra Aegypti loquentes lingua Chanaan, sunt figurae quin Esai. 19. Hier. eoque sensuum. Visus noster, qui principem inter sensus locum tedem. net, lingua Aegyptia loquitur, quando videmus mulierem ad conBeda in Luc. c. 7. cupiscendum. Gustus noster loquitur lingua Aegyptia, quando dul cescunt fauces nostrae, in quas pertrahitur quidquid porrigitur, & quod antequam accipiatur charum habebatur, idem perceptum vilescit, et contemnitur. Ab his sensibus morti aditus est patefactus. Gen. 3. scriptum est.n.de fructu illo qui nobis mortem intulit: Et vidit mu lier, quod lignum esset bonum ad vescendum, et pulchrum oculis. Olfactus noster loquitur lingua Aegyptia quando secundum Prophetam vi uentes in delitijs, vtimur vnguentis, et odorum suauitatibus. quorum immodico vsu, ad venereum congreßum reddimur propensiores. Nam & Commodus Imperator, cum grassante aliquando peste vnguentis vsus esset, ex ea re ad libidinem maiores flammas con cepit. Tactus noster loquitur lingua Aegyptia quando non audien tes illud quod Apostolus loquitur; Bonum est homini mulierem non tangere; sed eneruamur tactu. neque. naillum tantum dico tactum qui manu fit, sed qui in toto corpore seruatur. (vt.n. in Quinario diximus) vis & facultas tangendi, per totam carnem sparsa ac diffusa est. Auditus denique noster loquitur lingua Agyptia quando su scipientes auditionem vanam, turpia verba atque ad fraudem & cu riositatem composita nos in fraudem inijciunt, ac circumuentos rursus a ueritate abducunt. quemadmodum olim, et primos parentes, Quinque sunt ciuitates, quae imbribus igneis conflagrarunt, Sodoma, Gomorra, Adama, Seboim, & Segor. illud (nisi fallor) significantes, quod omnes qui sensus corporis sui libidinose tractauerint, in illo incendio concremandi sunt. Spectat ad id quod apud Ezechielem facta dici-Cap. 1. tur prophetia sexto anno, & sexto mense, & quinto die mensis.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
