# Numerorum Mysteria 459

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/459
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/459

Ceterum Athenienses, vt in Messenicis traditum a Pausania, quadrangula figura Hermas fecere, & eam ab illis alij Graeciae populi acceptam formam in Mercurij sigillis vsurparunt, nempe ob ve ri sermonis firmitatem atque constantiam, quia veritas vndecumque sui similis est: mendacium vero vanum ac multiplex est, sibi ipsi minime consentiens. in hac significatione Hieroclem philosophum Alexandrinum dicere solitum refert Suidas, Socratis disputationes similes esse tesseris. erectas.n.stare semper, vtcunque cecidissent. Idem e Damascio quodam allegat haec verba de cordato quodam viro: In omnibus erat grauis, & honestus, & quadratus, & sine reprehensione compositus. Vbi Quadratus pro constanti accipitur. In quam sententiam dici potest quod Rationale, quo vteban- Eibi it. tur antiquae legis Sacerdotes, Quadrangularis erat figurae, in longitudine, & latitudine palmi mensuram obtinens. hac.n.figura significabatur constantia Sanctorum, qui non circumferuntur omni vento doctrinae; sed irrequieto motu in praeclaris operibus, & fide constantissime vsque in finem perseuerant. Nihil sane perfectum, quod non stabile, & perpetuo sibi constans, atque adeo ipsa stabilitas, & constantia rerum omnium absoluit persectionem. Neque is qui semel cuique suum reddidit, iustus; neque qui semel mortem contemsit, is fortis; sed qui haec constanter, & perpetuo facit, praeclarum horum nominum decus meretur, considerans illud Matth. cap. 20. & 24. Qui perseuerauerit vsque in finem, hic saluus erit. Hinc Aristoteles hominem vocauit tetragonum, cuius videlicet omnia Moralium lib. 1 ita rectis angulis includerentur, vt nihil de ipsorum lapsu aut inconstantia esset verendum. Eodem mysterio lohannes Apostolus in sua Apocalypsi hunc sermonem profert: Ciuitas in quadro pocap. 21 sita est, & lengitudo eius tanta est quanta & latitudo.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
