Latin
DE NVMERO XXVII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 460-2
Unproofread scanNot analysed yet
Est igitur huius viri mens tanquam quadrata, Attendite similitudinem quadrati lapidis, cui similis esse Christianus debet, Quadratus lapis solidę constantisque figurę quomodolibet iactus, quadratus semper stat. In omni tentatione sua non cadit Christianus, nec suum mutat animum quęcumque inciderit fortuna. Et Electorum mens, si inter vniuersa Mundi siue aduersa, siue proSpera permanserit immota, quasi quaclratam sibi figuram inesse virtutis inuictę demonstrat. Ceterum quam bene fundata sit Ecclesia supra firmam petram, &quam firmiter ędificata, illud perspicue manifestat quod Simon vocatus est a Domino Cephas.