# Numerorum Mysteria 470-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/470-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/470-2

vulgi sententiam, quae caret iudicio, & non est sine controuersia. Qui ambulat in via regia, non laborat. de hac via per Moysen praeDeut. cipit Deus: Via regia ambulabis, et non declinabis ad dexteram Num. 20 neque ad sinistram. et alibi legitur: Nec ad dexteram, nec ad sinistram declinabimus, via regia gradiemur. in vtraque .n.parte quidquid supramodum est, in vitio est. Apud Euangelium secundum Ioha. 14 Iohan. dicit Christus: Ego sum via, veritas, & vita. Vna igitur veritas, vna via est veritatis; multae vero mendaciorum, per quas Hierusalem arguitur ambulasse, dicente Domino apud Esaiam:

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
