# Numerorum Mysteria 471

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/471
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/471

sapit, quam necesse est. Pietas etiam, & vera religio via regia est. declinat ad dexteram qui superstitiosus est; ad sinistram, qui negligit cultum Dei. Liberalitas quoque, & dispensatio virtus maxima est, à qua declinat ad dexteram, qui parcus est, & non solum alijs, sed ne quidem sibi tribuit, quod necesse est; ad sinistram, qui comedit substantiam suam cum meretricibus, & dicit cum Israel: Manducemus & bibamus, cras enim mo- Esa. 22. riemur. Fortitudo etiam atque constantia via regia est, à qua ad dexteram declinat, qui temerarius est, ac pertinax; ad sinistram, qui formidolosus, & pauidus est. Vnde Propheta regius per viam rectam ingredi cupiens his verbis Deum deprecatur: DePsal. 138 duc me domine in via recta. Sed iam scrutemur cetera. Omnes perfecti numeri alternatim 6. & 28. finiuntur, & terminantur, quod ex pariter pare quaternario finito, in imparem septenarium, vel ex pariter pare senario finito, in imparem vnitate finitum coalescant. Nam pariter par quaternario finiens, in imparem primum septenario finitum ductus, numerum perfectum gignit, 28 desinentem. qui vero in senarium desinit pariter par, ductus in imparem primum vnitate finitum, senario finientem perfectum numerum procreat. producunt 28 5 ducta Disposita igitur progressione pariter parium ab vnitate, praecedentibus sequentes coaceruando, qui pariter par senario vel quaternario finitus, ductus fuerit in coaceruatorum maximum, perfectum procreabit. Et si quotcumque numeri ab vnitate dupli in vnum colligantur, donec compositus sit numerus primus, erit numerus factus ex illo primo in vltimum duplorum perfectus, vt habetur vltima noni Euclidis. Pariter pares, siue ab onmratedupii I 2 4 8 16 32 64 128 256 Iopmer ereone. Primo igitur dispositi pariter pares, qui coaceruati restituunt impares, & hi medio loco positi, & qui horum ductu producuntur. (nam perfecti) tertio ordine sunt collocati.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
