# Numerorum Mysteria 472

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/472
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/472

Primo, quod Vnitas sit incomposita, in se ducenda est, & exsurgit unitas; deinde ex coaceruatione unitatis, & binarij, surgit; qui primus est incompositus, in quo du cendus binarius aceruatorum maximiis, & producitur 6. perfectus. Inde priori 3. adiungitur 4 et surgunt 7. in quae ductus quaternarius 28 procreatur secundus actu perfectus. & ita deinceps. Hac etiam tatione poteris singulos perfectos numeros componere ex progreßione pariter parium, vt nullus omnino prętermittatur, hoc scilicet modo. Vides quemlibet terminum habere socium. A maiore igitur inter duos combinatos, subtrahe vnitatem, & residuum multiplica minorem, tunc semper habebis perfectum numerum. producunt Multiplica per Frop. 13 Huiusmodi Theorema ponit Bouillus lib. de Numeris perfectis, dicens. A quolibet pariter pari binario, octonarioque finito, demta vnitas numerum imparem primum relinquit, vnitate, septenarioque finitum, in quem ducta pariter paris medietas. numerum persectum gignit, qui in senarium, aut octonarium desinit. Sed de hoc satis. Numeri 28. de quo nobis agitur sermo, exiguus est vsus in sacris litteris, quod eo significetur summa perfectio, non solum eo quod partibus suis consistat, verum etiam magis propter sacramenEx Bertum septiformis gratiae, & euangelicae doctrinae. Nam septenario none Al quater ducto, in hanc perfectionis summam excrescit. Nulli gien. vero dubium quin septem ad Spiritum sanctum, quattuor vero pertineant ad Euangelium. quia propter septiformem gratiam Sancti spiritus praedicatur Euangelium per quattuor plagas Mundi. Pręterea si ab vno vsque ad septem omnes in ordine numeros pleno ordine numeraueris, Viginti octo complebis. Quia ergo in partibus septenarij, Vicesimus octauus inuenitur numerus, merito in eo cortinarum tabernaculi longitudo continetur.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
