# Numerorum Mysteria 473-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/473-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/473-2

DE NVMERO XXX. E Tricenario dicturus, illud praemittendum, quod prisci Magi per manuum, & digitorum varios inflexus, & reflexus repraesentabant nu meros, quorum gesticulatione ineffabilium vir tutum vocabula, sono ignota, numeris varia, iugatis alternatisque digitis tacite inclamabant; venerabanturque sacro silentio Mundi praesules Deos. Eius ritus meminit Martianus Capella lib. de Arithmetica, dicens: Digitive ro virginis recursantes, & quadam incomprehensae mobilitatis scaturigine vermiculati, quae mox ingressa septingentos decem & septem numeros complicatis digitis Iouem salutabunda surrexit. Tum philosophia, vt Tritonidem propter adstabat, quid numero tali arithmetica intulisset, exquirit. cui Pallas: Proprio Iouem nomine salutauit. Apuleius in secunda defensione Magiae: Si Triginta annos pro decem dixisses, posses videri pro computationis gestu erraße quos circulare debueris, digitos aperuisse: cum vero quadraginta, quae facilius ceteris porrecta palma significantur, ea quadraginta tu dimidio auges; non potes digitorum gestu errasse, nisi forte triginta annorum Pudentillam ratus, binos cuiusque anni Consules numerasti. Vide etiam Plinium lib. 24. de Iano a Numa dicato; & Plutarchum de Artaxerse.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
