# Numerorum Mysteria 474

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/474
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/474

Patet igitur istius computationis cogni tionem ad pleraque veterum intelligenda necessariam. Eam descripsit Ven. Beda. & quidquid huius est, id Bedae vniuersum debemus. ABeda desumsit Fr. Lucas a S. Sepul. Ipse autem diuinae interpres historiae Hieronymus in Euangelicae tractatu sententiae, hu ius disciplinae adiumentum assumere non dubitauit. Cum igitur Magi dicunt 30. vngues indicis, & pollicis laeuae blando amplexu coniungunt. Haec.n.digitorum coniunctio, quasi molli osculo se com plexans, & foederans, maritum pingit & coniugem. Adsentiunt tum Philosophi, tum Theologi, qui in parabola sementis Tricenarium fructum nuptijs contribuunt, asserentes hanc aetatem, hominis ostendere perfectionem. nam vigentis aetas ex Heracliti sententia, Trigesimus est annus, quia tanto tempore natum genitor gignentem praebet. Comprobat hanc sententiam Hesiodicum illud libri secundi eius operis quod inscribitur Opera, & dies: Aetate matura vxorem domum ducito, Neque multo maiorem natu Triginta annis, Neque multo minorem. Istae.n. tempestiuae sunt nuptiae. Huic etiam concinit quod ab Aetio Amideno Medico traditum

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
