# Numerorum Mysteria 476

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/476
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/476

ditionesque excitando, seditionibus ac caedibus Ciuitatem repleuissent, neque vellent, etiam si moenia eorum iam hostes cinxerant, ad necessariam concordiam redire; sed de rebus nullius precij concertantes, vrbe iam capta, moenibus dirutis, hostibus vrbem ingreßis, de ambitione & principatu inter se contendebant; & haec paßi sunt, eo quod feniore & sapienti consultore priuati essent, quodque ipsis iuuenes prae essent. Inde etiam a Romanis lege cautum erat, ne quispiam ante Trigesimum aetatis annum, aut consul efficeretur, aut triumphum duceret. Etiam apud Hebraeorum Rabinos traditione cautum fuit, ne quis vnquam auderet exordium lib. Genes. vel Canticum Canticorum, primaque octo capita Ezech. propter arcanos sensus, legere, nisi Trigesimum aetatis annum impleuisset; neque Leuitam, qui procedit ad ministerium, vt faciat opera in tabernaculo testimonij, lex Moysis secundum Hebraicam lectionem admitti permittit, nisi Trigesimum aetatis numerum in annis non consummauerit. quod Triginta annorum aetas iam posito adolescentiae feruore, virilem assumens prudentiam atque constantiam, accommoda sit ad pręclara officia, vt administrationem populi, propheticam denuntiationem, aut verbi diuini seminationem aggrediendam. Proinde Ioseph Tricenarius ablutis ergastuli sordibus, gubernacula suscepit regni, vt pri mum & quadragesimum Genes. caput refert. Dauid etiamnum puer opilio, ludaici populi Rex a Deo destinatus erat, sacro ceromate gentis illius more delibutus; sed sacrum Regni sceptrum, quod septuagenarius, hoc est, perpetua quiete dignus, compleret, non prius attigit, quam Triginta natus annos. Ezechiel anno Tricesimo, videns visiones Domini, iuxta fluuium Chobar, prophetiae dona promeruit, vt ipse primo cap. testatur, quem locum exponens Gregorius Pontifex: Vt ostendatur (inquit) cuius auctoritatis sit Ezechiel in prędicatione, aetatis solidae fuisse describitur. Hoc quippe regulare est omnibus Prophetis. Nec contra haec quispiam mouere debet, quod Ieremias, & Daniel prophetię spiritum adhuc pueri perceverint, quia miracula in exemplum operationis trahenda nequaquam sunt. Omnipotens enim Deus, & linguas infantium facit disertas, Psal. 1. & ex ore infantium et lactentium perficit laudem. aliud si quidem est, quod nos doctrinę discimus vsu; aliud quod de miraculo scimus.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
