# Numerorum Mysteria 48-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/48-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/48-2

At Dualitatem dicebat praebere contraria, aeri tempestatem, animis vitia, corporibus aegritudines, domibus, & ciuitatibus discordias & inimicitias. omne siquidem malum ex dispari oritur voluntate. Nullum (inquit Plato) perniciosius ciuitati malum, quam quod eam diuidit, & ex vna plures facit, vel melius quidquam eo quod ipsam vincit simul & Vnam efficit. Haec comprobat & Speusippus, rem proprie dici bonam atque perfectam dicens, quando sit Vna; cum res quaelibet in se habeat bonitatem suam per Vnitatem, qua suum suscipit esse. Tamdiu enim est quidquid est, quamdiu Vnum est; cum autem desinit esse Vnum, desinit esse id quod est, vnde est hoc. Materia quippe non habet eße, nisi per vnionem sui cum forma. Omne enim esse, ex forma est in rebus creatis; sed nullum esse ex forma est, nisi cum forma est Vnita materiae. Eße enim non est, nisi ex coniunctione formae cum materia. Vnde Philosophi dicunt, quod esse sit existentia formę in materia. cum autem for ma vnitur materiae, ex vtriusque coniunctione necessario aliquid Vnum constituitur, in qua constitutione illud Vnum non permanet, nisi quamdiu forma manet in materia. Quia enim Creator Vnus est, rebus, quas condidit, hoc dono dedit, vt vnaquaeque res esset etiam Vna. Forma quippe, haud tenet Vnitatem cum materia, nisi Vnitas adsit. Ideo materia quae de natura sua habet multiplicari, diuidi, & Spargi, ne diuidatur & Spargatur, neceße est vt ab Vnitate retineatur. Quo fit, vt destructio rei, non aliud sit quàm separatio formae a materia; sed separatio siue diuisio, et Vntas contraria sunt: ergo per Vnitatem res ad esse deducitur, & per Vnitatem in suo esse conseruatur; & tamdiu est quidquid est, quamdiu Vnum est. Quando enim uniuntur elementa, tunc fit compositum, & est Vnum, vt lapis, lignum, aurum & similia. Sic quae multa sunt partibus, constat Vnum eße toto; quae mulDionys. ta accidentibus, Vnum esse subiecto; quae multa numero sunt de Diuivel esse poßunt, esse Vnum Specie; Et quae multa formis, Vnum nis nomib.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
