# Numerorum Mysteria 480

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/480
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/480

eas numero inuenies vnamquamque benedictionem ab alia seiungens. Cum tutem Legistator duos montes pro aequa portione discretos, alterum tribuerit benedicentibus, alterum execrantibus, Phylarchas vtrobique praeficiens, insinuauit benedictiones, & maledictiones esse numeros pares, atque etiam honore propemodum, si dicere fas est. Similiter.n.laudes bonorum prosunt, & malorum vituperia, quandoquidem rerum malarum fuga, & bonarum optio similes a prudentibus iudicantur. Quare in Deuteronomio Triginta numerantur maledictiones. Sed & Psalmo octauo supra centesimum, Triginta maledictiones sunt, tam in eum qui Christum vendidit, scilicet Iudam proditorem suum, quam in eos qui emerunt, quarum prima est: Constitue super eum peccatorem; extrema: Operiantur velut diploide confusione sua. Alia hic sese praebet obuiam ipsius Tri cenarij commendatio, vt puta quod precium proditionis ipsi traditori a Iudaeis constitutum summa sua comprehendit, quo traditus est in manus peccatorum, & appreciatus Dominus noster omni precio pecuntario, dignior, superior, & preciosior. Nempe vt Matthęus Euangelista meminit, constituerunt Scribae & Pharisaei ipsi Iudae proditori Triginta argenteos, infelicem illi pecuniam, quam postea poenitentia ductus integram reddidit, & simul animam atque corpus miserabiliter perdidit. Vt eius exemplo, cognoscantur semper tristes, et infausti esse caecae cupiditatis pecuniae exitus. Quoties autem nobis in mentem venit, aut nominatur numerus ipse Tricenarius, animum nostrum simul subire debet iniustum illud precium eo designatum numero, quo traditus est Dominus noster in manus iniquorum, vt nos eriperet de potestate tenebrarum.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
