# Numerorum Mysteria 486-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/486-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/486-2

DE NVMERO XXXII. Ricesimum secundum numerum Hebraeorum Rabini sapientiae adscribunt, quod totidem ab Abrahamo descriptae fuerint semitae sapientiae; ad quarum demonstrationem, in descriptione mun danae fabricae bis triciesque nomen Elohim reperitur. Ceterum Pythagorici hunc numerum Iustitiam appellarunt, quia semper ad vnitatem diuisibilis est in partes aequales; in aequalitate autem, omnis seruatur lustitiae ratio atque integritas. Aegyptij vero maritalem copulam hoc numero hic roglyphice notabant, siue vt apud Horum Apolloniliacum licet videre, maris & feminae congressum, geminae inquam voluptatis interuentu. Cum.n. numerus 16. vt alibi diximus, voluptatis, praesetim venereae, symbolum haberetur; illi mox duo atque triginta nuptiarum hieroglyphicum esse constituerunt. Nuptiae vero, coniugalisque coniunctio eodem hic significato accipiuntur. Qui sane congressus vtrique voluptuosus, cum, vt Ouidius diceret, vtrinque resoluat, geminari identidem poscit ipsum voluptatis signum. Atque hoc illud est, quod trigesimum aetatis annum, qui non multum abest ab hoc numero, pro maritali copula positum legimus. Ex Medicorum placitis dentium numerus in Homine ad Triginta duos Pollux. increscit. Ineße vero quaedam praesagia hoc dentium numero opinatus est phil sophorum princeps Aristoteles (fides sit penes auBeda lib. ctorem) Nam quibus rariores, & hoc numero minores fuerint, de Natinon ita diuviuere; qui vero dentium ordine sint praediti numerouit. ifant.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
