# Numerorum Mysteria 489

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XXXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/489
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/489

Et, vt quoto anno sese pro peccatorum nostrorum expiatione Deo Patri victimam obtulerit, liquido constet, triennio & amplius per Iudaeam, Galilaeam, & Samariam, caelestem illam & salutiferam doctrinam Sparsisse, ex Euangelistis colligitur: ita vt hac ratione ad Tiberij principatus decimum octaum annum perueniamus. Approbantur haec auctoritate Bedae hunc in modum loquentis lib. de temporum ratione cap. 45. Habet (inquit) ni fallor Ecclesiae fides Dominum in carne paullo plus quam triginta tribus annis vsque ad sua tempora passionis vixisse; quia videlicet triginta annorum fuerit baptizatus, sicut Enangelista Lucas testatur, et tres semis annos post baptisma prędicauerit, sicut lohannes in Apocalypsi sua perdocet, Daniel quoque Dan. 9. in suis visionibus prophetice designat, &c. Quod uero Beda allegat Apoc. credo respexiße ad uersiculum cap. duodecimo positum. ubi dicit: Mulier fugit in solitudinem, vbi habebat locum paratum a Deo, vt ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta. Cuius versiculi expositionem si te audire delectat, ad tractatum Haimonis recurre, qui inter alia hęc habet: Nam sicut Antichristus mille ducentis sexaginta diebus regnabit; ita & Christus 1260 diebus, id est tribus annis, & dimidio praedicauit. Ideoque totum pręsens tempus poßumus accipere per hunc numerum, à quo diuina prę Apoc. II dicatio cępit, in quo, & per nouissimos praedicatores terminabitur. tantum ille. Insinuabit igitur numerus Quartus post triceNiceph. cal. lib. 1. narium, qua Dominus aetate sit passus, quauc à mortuis resurrexit. Inde non sine magni significatione mysterij Psalmus Tricesimus quartus, illorum secundus est, qui Domini passionem, Hh 3 & & resurrectionem latius intimare noscuntur. Sunt autem Trigintaquattuor, primi duo perfecti numeri, 6 nempe, & 28, simul adacti. ea parte Christus duos implens perfectos numeros, quibus omnis in illo perfectio tum huius vitae, tum futurae significatur. Nam senario praesentis vitae perfectio attribuitur, 28. qui 8. terminatur, vitae Spiritualis et futurae.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
