# Numerorum Mysteria 49-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/49-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/49-2

cap. vlti. genere; quae denique multa sunt eruptionibus, Vnum esse principio. Adeo nihil est quod non aliqua ex parte Vnius sit particeps, quippe quod hoc ipso quod est omni ex parte singulare, omnia & quae tota sunt, & contraria singulari etiam modo ante in se comprehenderit. Ac sine Vno quidem multitudo non erit; Vnum autem erit absque multitudine; vt etiam Vnitas ipsa omnem numerum multiplicatum & auctum antecedit. Quod si quis cum omnibus omnia coniuncta esse ponat, toto Vnum erunt omnia. Omnis subsistentia (inquit Nicol. Cusa) est Vnio, & ob hoc regnum aeternun Excit. li 5. Beatus est pax, quies, & Vnio infinita. Augustinus loquens de cęlesti venter. patria: Non erit, inquit, ibi aliqua inuidia disparis claritatis, vbi in omnibus regnat Vnitas Charitatis. Et D. Gregor. Tanta vis Charitatis ibi omnes associat, vt honum quod quisque in se non accipit, in alio se gaudeat accepisse. Regnum igitur vitę est in Charitate, quę est Vnio; regnum mortis, in odio, quę est diuisio, dicente Iohanne: Qui non diligit, manet in morte, de consecr dist. 4. quomo do. Vita pręsens est Vnio: mors, diuisio. vt enim scriptum reliquit Dionysius de Ecclesiastica Hierarchia: Mors est in nobis, non essentiae interitus, vt quibusdam visum est, sed coniunctarum partium separatio, ad id quod nobis obscurum est atque inuisibile ducens, animam quidem quasi priuatione corporis euanidam, disparentemque effectam, corpus autem vt humo abditum. Idem testatur & Diuinus Plato in fine Gorgiae cum ait: Mors est, vt mihi videtur, nihil aliud, quam rerum duarum, animae, scilicet, & corporis, a se inuicem dissolutio. Quando vnitur anima corpori, tunc fit Vnum, quod est homo. Quoniam igitur in Vnione posita est salus; contra in sectione, distinctione, & diuisione pernicies. ideo quo ad eius possunt efficere uniuersa omnia, siue naturalia, siue quę arte constant, contungunt sosc ac coatunant, atque in Vnione ad sui tutelam persistunt. Lapis Nic. ex citat. lib 1. Tu qui es. Nic. Cusa. excit lib. 5. hic est verus Proph. Lapis vt esset lapis, omnes eius partes, omnisque natura in Vnum solidata est. Quid arbor? arbor quidem non esset, si vna non eßet.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
