# Numerorum Mysteria 495

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XXXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/495
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/495

Habet hic numerus alia suae nobilitatis indicia, quoniam conflatur ex duobus primis cubis 8. & 27. quorum hic impar, & masculus; ille par est, & femina. Quemadmodum autem ijs numeris animae Mundi compositionem factam fuisse noster Plato asseuerabat; sic humani partus septem mensium ratio sub asciti numeri 35. multiplicatione procedere perhibetur. Hunc enim si multiplicauerit senarius, procreabit 210. qui dierum numerus mensem septimum claudit. Vsqueadeo igitur esi natura fecundus hic numerus, vt primam partus humani perfectionem, quasi arbiter quidam maturitatis, absoluat. PCcedamus ad Trigesimumsextum, quem a Pythagoręis appellatum fuiße Mundum retulit Plutarchus lib. de Iside & Osiride. esse quidem Tetractyn illam, quę tantopere celebratur. i. quaternionem mysticum 36 constantem vnitatibus, per quam Pythagoras iurare solitus erat. Ναὶ μὰ τὸν ἀμετέρᾳ ψυχᾷ παραδέντα τετρακτὺν Πὴδὰν ἀεννας ρύσεως. Ne per nostrae animae dantem quaternionem Fontem perennis naturae. Conficitur autem Tetractys illa primis quattuor imparibus, 1, 3,

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
