Latin
Cap. 19
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 50-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quid membra cuiuslibet animantis, ac viscera, et quidquid est eorum, è quibus constat? Certe si Vnitatis patiantur diuortium, non erit animal. Voluptas ipsa non ob aliud delectat vehementius, nisi quod amantia sese corpora in Vnum coguntur. Amor Vnum vult fieri cum eo quod amat, &si ei contingat, Vnum cum eo fit. Amici quidem quid aliud, quam Vnum esse conantur? &quanto magis Vnum, tanto magis amici fiunt. Populus Vna ciuitas est, cui est periculosa dissensio. quid est autem dissentire, nisi non Vnum sentire? Ex multis militibus fit Vnus exercitus. Itemque multitudo eo minus vincitur, quo magis in Vnum coit. vnde ipsa coitio in Vnum, cuneus nominatus est, quasi couneus. Videmus enim ab nione generari virtutem, quia quanto Vnio strictior est, tanto fortior est virtus. Et quo essentia est magis vnita, eo maioris censetur esse virtutis. Nam &infinita, &simpliciter maxima Vnio, quae est Vnitas benedicta, &Vnum absolute nominatur, infiniti vigoris est; quare etiam maxime necessarium. Hinc Christum arbitror in Euangelio secundum Lucam, Vnum dixisse necess sarium. Accedit ad haec quod singula suo principio, quod Vnum est, desiderant assimilari, quod assimilatio sit caussa dilectionis. Quo fit vt cuncta videamus ad V nitatem dirigere suum finem, &cogi, seu vniri, seu constringi Vno, vt sint, &dum sunt, ne defluant in nihil. Quaedam autem vt sint, vniri. Quaedam vero magis vniri vt sint, &viuant. Adhuc etiam strictius vniri quaedam ut sint, viuant, &intelligant. Animam quippe experimur magis vnitam, quam corpus, nam ipsa in vitam vnit suum corpus, illudque tenet ne defluat. Vnde &ter magnus Hermes nostra corpora ex quattuor elementis dixit esse constructa; habere siquidem in se aliquid ignis, aliquid aeris, aliquid aquae, aliquid terrae; &neque ignem esse, neque aerem, neque aquam, neque terram. Quae vtique quam sint veritati consona nemo est qui non videat, cum in carne, sit terrae ratio; in sanguine, humoris; in spiritu, aeris; in vitali calore: ignis, sed neque sanguis a corpore secerni potest; sicuti neque a terra, humor; nec vitalis calor, à Spiritu; nec ignis, ab aere: Adeo quattuor elementorum est in anima virtus vnita.