# Numerorum Mysteria 500

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/500
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/500

qui denarius numerus veteris Testamenti per Euangelium, quadragenarium numerum facit, ad quem implendum; Matt. 22. quia duo mandata deerant paralytico, scilicet, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, & proximum tuum sicut te ipsum. quae duo talia sunt, vt sine ipsis reliqua nihil sint. ideo venit ad languidum Iesu, qui erat Deus & homo, vtriusque dilectionis auctor, atque collocator, & sanans eum, per gratiam Spiritussancti exhibuit ista duo praecepta charitatis. Et pro illo, qui incidit in latrones, Iohan. duos denarios dedit. & apud Samaritanos, duos dies transegit, vi Luc. 21 in eis Dei & proximi charitatem confirmaret. Et vidua illa, in tyLuc. 10 po Ecclesiae, duo ęra misit in gazophilatium. Dominus quoque ad praedicandum bipartita charitate, binos Discipulos destinauit. haec enim duo, ante aduentum Christi humanum genus habere non meruit, quare Dominus dixit paralytico: Surge, tolle grabatum tuum. Quid est. n. Surge, nisi Dominum dilige? quia omnis, qui Dominum diligit, cor habet sursum. & quid est: Tolle grabatum, nisi dilige proximum? Cur autem proximi dilectio per grabatum designetur, Apostolus docet, dicens: Inuicem onera vestra portate, & sic adimGal. 6 plebitis legem Christi. Ergo si preuentus fuerit in aliquo frater Theotuus, portetur a te; & si tu praeuentus fueris, sustineat te. Vel fortihilus an te grabatum, hominem ipsum oppressum onere delictorum debemus poch. li. a. alleg accipere. cui ideo dimittuntur peccata, vt ablata languoris iniuria, purificat a anima corpus suum baiulans pergeret ad propriam domum, hoc est ad legis diiinę custodienda praecepta. Potest & paralyticus iste populum Gentilem scelerum suorum enormitate pressum significare, qui cum & ipse in Christum crederet, & baptizari vellet, nemo tamen Apostolorum (sicut in Act. de Cornelio legitur) vnitati illorum qui ex circuncisione erant, illum admittere audebat. Quare Triginta & octo annos habebat in infirmitatc.i.olim despe ratus, perdita corporis & animae, temporali & ęterna salute, frau datus vitae praesentis pariter, & futurę veritate. Nam per triginta annos, qui numerus annorum plena uiri ętas est, vitae pręsentis perfectio; per octo annos, vitae futurae ęternitas symbolice figuratur. sed Gentilis populus pręsentem uitam se haud poße retinere sciebat, neque futurę vllam spem habebat.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
