Latin
DE NVMERO XL
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 503
Unproofread scanNot analysed yet
106 de gentibus Ecclesiam praeuidens aiebat: De regionibus congregauit eos, à Solis ortu, &occasu, ab aquilone, &mari. Decem autem quater ducta, 40. faciunt. Inde populus ab Aegypto liberatus, in figuram praesentis Ecclesiae, 40. annis in eremo multis laboribus exercebatur, Num. 14 Amos 2. simul &pane caelesti reficiebatur. ac sic tandem ad promissam olim Deut. 8. Exho. 16. patriam peruenit. Exercetur. n. tentationibus Quadraginta annis, vt labores Ecclesiae, quibus totum per Orbem in obseruanda Dei le ge desudat, insinuentur. Pascitur manna de Caelo per eosdem Quadraginta annos, vt ostendat ipsas, quaes Ecclesia tolerat passiones, Spe denarij caelestis, hoc est, aeternae beatitudinis esse leuandas, vbi hi, qui nunc esuriunt, &sitiunt iustitiam, saturabuntur. &sicut eadem Ec clesia suo canit redemtori Deo: Ego autem cum iustitia apparebo in Psal. 16. conspectu tuo: satiabor cum apparuerit gloria tua. Quadragenario rursus nostri corporis castigationem, omnemque expiationem significari aduertenda litterarum documenta testantur. Omnis quippe rea tus peccatorum in decachordo praeceptorum admittitur, qui ductus per quaternarium elementorum, à quo potissimum error prouenit et culpa, producit Quadragenarium. quod astruit Gregorius Papa, i Matth. dicens: In hoc mortali corpore ex quattuor elementis subsistimus, &cap. 4. per voluptates eiusdem corporis, praeceptis dominicis contrahimus, praecepta autem dominica per Decalogum sunt accepta. Quia ergo per carnis desideria Decalogi mandaeta contemsimus, dignum est can dem carnem quater decies affligamus. tantum ille.