# Numerorum Mysteria 506

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/506
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/506

ser uatum veteribus tradunt, vti gestans vtero ante partum ne sacra adiret Quadraginta diebus, qui dierum numerus dicebatur Tesseracoston; sic à partu masculi totidem diebus decurrebat mulier, quae enixa fuißet masculum, antequam in templum domo abiret, & puerum deferret. sic.n. scriptum est Leuit. cap. 12. Mulier si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae, & die octauo circuncidetus infantulus, ipsa vero triginta tribus diebiis manebit in sanguine pu rificationis suae. Si igitur septem diebus immunditiei addiderimus triginta tres purificationis, fient Quadraginta. Ex sententia siquidem Hippocratis & Aristotelis, quos hac in re secutus est Galenus, vt intra septem dies fiunt seminis effluxus: ita intra Quadraginta, abortus. atque vt recens nati solent intra septem dies perire, for tasse quia tum purgari desinunt quae concepere, si erit masculus: ita qui hos effugiunt, alium, eumque proximum periculi finem habent Quadraginta dies; atque vt supra septem dies contentum intra vterum semen esse, certa est conceptionis nota; cum vero transit praegnationis Quadragesima dies, abortus periculum maximum recessit: pari mensura cum recens natus (respondent.n.vitae principia principijs generationis) attigit octauum diem, homo iam vitalis est cum Qua dragesimum, robustior, viuacior, & sapientiae iam fit particeps. Indicio est, quod eorum qui septimum euaserunt; multi moriuntur intra Quadragesimum: à Quadragesimo vero incipiunt iam pueri ridere, quasi firmiores iam facti, et sapientiae quaedam exordia ostent an tes. Infantem siquidem ante Quadragesimum quoque diem inter vi gilandum, neque ridere, neque lachrimas fundere visum affirmant: dormientes vero fecisse vtrumque referunt.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
