# Numerorum Mysteria 507-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/507-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/507-2

Merito ergo, atque vt natura ipsa poscebat, institutum est, vt puer die octauo circuncideretur, vt qui iam vitalis esse cognosceretur; mater vero ingrederetu in sanctuarium, illum Deo oblatura Quadragesimo, vt qui magnum recens natorum periculum euasisset, & roboratus iam esset, & sapientiae inditia prae se ferret. interim mater iubebatur manere in san guine purificationis suae. Rursus Quadragenarium numerum deco rauit Dominus quando Quadraginta mensibus mundo publice prae dicauit, & Quadraginta horis mortuus delituit in sepulchro, com putata. s. hora qua spiritum emisit, & vltima hora Dominicae no ctis, in qua resurrexit. Denique Quadraginta diebus post resurrectionem suam Dominus Discipulis suis se ipsum viuum praebuit, ut primum Actuum Apostolicorum caput meminit, qui dierum numerus conresurgentem Christo peregrinationis huius Ecclesiam designat; sicut dies quinquagesimus, quo Spiritus sanctus accipitur, perfectionem quietis beatae, qua labor Ecclesiae temporalis denario aeterno remunerabitur, congruenter exprimit; Nam & ipse nume rus Quadragenarius, aequalibus partibus computatus, addit amplius ipsum denarium, & fiunt Quinquaginta, tanquam merces laboris & continentiae. Quadragenarij.n. dimidium est 20, quarta pars 10, quinta 8, rursus octaua s, decima 4, vigesima 2, & Quadragesima I. Viginti autem, decem, octo, quinque, quattuor, duo, & vnum pariunt quinquaginta. Cuius quidem computi facillime patet figura, quoniam praesens conflictus gaudium nobis Iubilaei, quasi latenter generat sempiternum, Apostolo dicente: Quod in praesenti momentaneum est, & leue tribulationis nostrae supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur nobis. Vera est autem nostra beatitudo corporis, & animae nos immortalitate gloriantes summae & beatae Trinitatis aeterna visione satiari. nam quattuor notissimis qualitatibus consistimus; in interiori autem homine, toto corde, tota anima, tota mente Deum diligere iubemur. Et hoc est erfectum vitae denarium, Diuinae nos gloriae praesenti visione lętari. 4 Cęptum Num. 13 Cęptum prosequamur opus ostendentes expiationi peccatorum, & poenitentiae in hoc vitę incolatu subeundae accommodari Quadrage narium, & conuenire orationi, & sacco, & lachrymis, & perseuerantię deprecandi. Pestis contagione suspectos, perfectis Quadraginta diebus, absoluendos docuere Legislatores, & Medici, quod Quadraginta diebus terminentur morbi etiam chronici.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
