# Numerorum Mysteria 511

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/511
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/511

nae conditionis per concupiscentiam fragilem per timorem retineret. Quadringentis annis populus seruiturus in Aegypto nuntiatur qui faciunt quadraginta decadas, siue quattuor ecatontadas. In Parentalibus denique Quadragenarij vsus non modicus. Aethio pum populi sub Pretoiano defunctos lugent Quadraginta dies, auctore Antonio Sabellico. Aegyptij totidem diebus corpus conditum obseruabant, pro defuncto speciales orationes, eleemosinasque facien tes. cuius rei argumentum loseph, qui pręcepit seruis suis medicis, vt aromatibus condirent patrem in Aegypto vita functum. quibus iussa explentibus, transierunt Quadraginta dies. Iste quippe mos erat cadauerum conditorum. Gen.c. 50. & habetur. 13. 4. 2. quia alij. Eundem numerum Quadraginta dierum in cęremonijs In Catafunebribus obseruant Galli. ex quo (vt refert Bartholomaeus Cas log. GIe rię Munsaneus) per officialem Heduensem sententiatum fuit, quod domi part. 2. cella Iaquelina de la Trimiolle, filia nob. D. Georgij de la Trimiol arg. 5. le Locumtenentis Regij generalis in Burgundia, citata coram ipso super certis promissionibus matrimonialibus per verba de pręsenti, instante procuratore Episcopali, & ad denuntiationem Mag. D. Iohannis de la Bulme domini de Pesme, non tenebatur comparere in iudicio, nec exire domum ante Quadraginta dies, computandos Lect. anà tempore mortis dicti.qu. eius patris. Addit Cęlius Rhod. non sotiqu. lib. 7 lùm à Gallis, sed a Scythis etiam obseruari, vt Regem fato functum totidem diebus custodiant, quibus fit integerrimum, & ami ctu ferali proceditur. elapsis autem Quadraginta diebus, nouum creari Regem. Iam vero & priuatorum Scytharum inferias hunc in modum fieri solitas legimus. defunctorum corpora condiunt eaque palustris imposita proximi ad amicos circumferunt, qui cadauer suscipientes, epulum his, qui illud sequuntur, exhibent, atque hoc modo: Quadraginta diebus priuatorum hominum comitatus circumagitur, post haec humatur. Significant autem hi dies aliquid poenitentiae, qua peccata sepeliuntur, vt per tot dies accommodatos humiliationi poenitentium, intelligatur in ieiunijs sua defleuisse peccata, & diuinam impetraße misericordiam. Vel etiam hac de caussa seruatur Quadragenarius, vt quod illi in doctrina quattuor Euangelistarum, & in decem praeceptis peccauerunt, sibi condonetur. D. Hieronymus Epistola ad Iulianum: Laudent te, & tuas con tra Diabolum victorias panegyricis prosequantur, quod laeto vultu mortem tuleris filiarum, quod in Quadragesimo die dormitionis earum lugubrem vestem mutaris. haec ille. Ex his apparet numerum Quadragenarium sacrum fere habitum in praeparationibus, et peccatorum expurgationibus, atque designare nobis tempus uitae prae sentis, quod poenitentia, abstinentia, & lucta cum aduersitatibus, & malis est transigendum.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
