Latin
DE NVMERO XLII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 512
Unproofread scanNot analysed yet
DE NVMERO XLII. Vadragesimus secundus numerus spiritualem uiam veniendi ad Christum per huius vitae pe regrinationem designat. Cum. n. Moyses electam a Deo familiam erueret de iugo Aegyptiacae seruitutis, vt illam in terram promissionis induceret, Quadraginta duabus mansionibus testantur oracula. Haec autem spiritaliter ineo peruenisse diuina telligenda esse nemo in sacris litteris vel leuiter versatus ambiget, cum nulli dubium sit vniuersa, quae in veteri Testamento Iudęis contigerunt, nunc in Euangelica lege, &si secundum litteram vera sint, altiori tamen modo &sublimiori quodam mystico sensu a nobis semper recipienda atque intelligenda esse. quare haud incongrue haec ad nos spectare videbimus. hoc etenim numeri sacramento peruenit Christianus ad illud bonum, quod praeparaziit Deus, sub quo mystico numero seruator noster IESV Christus a primo Patriarcha peruenit ad Virginem, quasi ad lordanem, quae pleno gurgite fluens Spiritussancti redundabat gratijs. Fit (inquit Hic,a raronymus) mansionum catalogus à prima vsque ad vltimam; &nubiolam. merantur simul Quadraginta duę, de quibus Matth. loquitur: Cap. 1.