# Numerorum Mysteria 514-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/514-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/514-2

Cap. 12 duae aquilę magnę, vt volaret in desertum in locum suum, vbi alitur per tempus, & tempora, & dimidium temporis. Et in Daniele: Putabit quod possit mutare tempora, & leges; & tradentur Cap. 7. in manu eius vsque ad tempus, & tempora, & dimidium temporis. Tempus namque, & tempora, & dimidium temporis, tres annos, superque dimidium annum, idest menses Quadraginta duos intelligimus. quia tempus appellatur vnus annus, quod omnis praeci pua, vulgoque obseruabilis, & tota temporis varietas vnius anni conuerXLII. uersione contineatur. Vnde & cap. 4. idem propheta Daniel dicit mutanda septem tempora super Nabuchodonosor, idest septem annos efferationis eius. D. Hiero. in cap. 7. Danielis: Tempiis, inquit, annum significat, tempora iuxta Hebraici sermonis proprietatem, qui & ipsi dualem numerum habent, duos annos praefigurant; dimidium autem temporis sex menses, quibus Sancti potestati Antichristi permittendi sunt.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
