# Numerorum Mysteria 516

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/516
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/516

Hoc etiamnum figuratum dicunt per id historicum quod quarti libri Regum secun do capite scribitur de Heliseo, quo ascendente per viam in Bethel, pueri parui egressi sunt de ciuitate, & illudebant ei dicentes: Ascen de calue, ascende calue. qui cum respexisset, vidit eos, & maledixit eis in nomine Domini, egressique sunt duo vrsi de saltu, & lacerauerunt ex eis Quadraginta duos. Quem locum exponens Isidorus (vt adducit Glo. ordinaria ibidem) ait: Heliscus: salus Dei. is est qui saluator uocatur, cui illudunt ludaei; quia in Caluariae loco ascensurus erat in crucem sed Christus postquam ascendit in cęlos, sicut Heliseus ascendit in Bethel.i.in domum Dei, Quadragesimo secundo anno immisit duos vrsos de syluis gentium, Vespa sianum.s.& Titum, qui eos crudeli strage deiecerunt, ibique sanguis eorum effusus est vbi Dominum suspenderunt. Et sicut tribus annis cum dimidio, quibus Saluator Mundi docuerat, Dei gra tiam contemserant: ita tribus annis cum dimidio eos Romani ipsi principes obsidione atroci, atque durissima afflixerunt.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
