Latin
DE NVMERO XLV
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 517
Unproofread scanNot analysed yet
Adhuc quidam quadraginta diebus formari dicuntur, qui in mense octauo nascuntur; at neque istos in vita seruari manifestum est. Nam Galenus et alij omnem infan tem in septem mensibus motum habere dicunt, qui si adeo fortis est, vt possit exire ad vitam, vtique conualescere. quod si tunc septimo mense non egrederetur, ipso suo motu debilitari, &etiam summe pati: vnde, si etiam sequenti mense, videlicet octauo exierit, viuacem esse non solere. Vt plurimum autem formari volunt Quadragintaquinque diebus, nono nascentes mense, atque hos superui uere. quod si formatio transisset ad quinquagesimum, decimo men se nasci, eiusmodique difficilem vitam agere. hanc quidem esse postremam finem, qua mulier parere possit, testatur Auctor libelli de carnibus, qui inter Hippocraticos numeratur. deceptasque esse omnes, quae se vndecimo mense affirmant peperisse, mensium suppressione anticipante conceptionem; infra illam vero finem esse alios plures. Inter omnes autem pariendi fines, qui maxime videntur, iuxta id quod deprehenditur experimento, naturales sunt dies 270, qui com plent nouem menses graecos, hoc est vulgares. Quare libro secundo Machabeorum capite septimo hunc in modum alloquitur mater filium suum minimum: Fili mi miserere mei, quae te in vtero nouem mensibus portaui. Nec est quod alicui mirum videatur, quod nouem mensium numerus adeo naturae gerendo partui arriserit. Sunt enim nouenarij vires admodum potentissimae, maximeque inter impares omnes numeros eminentissimae. quare Poetę Musis adscribit hunc numerum, quem arbitrantur esse perfectum quoniam circa medium eius, id est, vnum quasi numen iustitiae, id est, Octonario se medium inserit. nam octo (vt alibi demonctrauimus) propter aequalem ad vltimum distributionem, à Pythagoraeis iustitia nominatur, rursumque est impariter impar, scilicet quia in tres diuisibilis terniones, quorum quilibet in tres diuiditur vnitates. e primis etiam constatus est cubis vnitate, &octonario. alio quoque modo e duobus triangulis ternario, &senario, quorum vterque est perfectus.