# Numerorum Mysteria 518

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XLV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/518
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/518

quod vero sit quadratus primum imparem numerum radicem habens, dictu superfluum. Nouenarius denique (quod enotetur hoc potissimum loco, dignum prorsus est) in trigonum ductus, efficit numerum 45, quem tractandum assumsimus. Quod si Astrologorum scholas percurrere volueris, inuenies statim singulis vteri gerendi mensibus, singulos praeesse planetas. ideo octa uo mense natos viuere haud posse, quoniam qui primo, idem octauo mensi Saturnus dominetur planeta frigidus, & siccus, hoc est, qualitatibus vitae contrarius: Mensi autem nono, Iupiter Fortuna ma ior, calidus & humidus, vt septimo mensi Luna frigida et humida. Adducunt Chaldaei multas, easque probabiles rationes, asserentes actum vitamque nostram stellis tam vagis, quam stantibus esse subiectam, earumque vario multiplicique cursu genus humanum gubernari; sed ipsarum motus schemataque & effectus a Sole crebro immutari. nam vt aliae occasum, nonnullae stationem faciant, nosque omnes hac sua disparilitate pariter afficiant, Solis fieri potentia, Itaque eum qui stellas ipsas, quibus mouemur, permouet, animam nobis dare qua regamur, potentissimumque in nos esse, moderarique quando post conceptionem veniamus in lucem; sed hoc per tres facere conspectus. Quid autem sit aspectus, et quot eius genera, paucis aperiemus, si illud prius adnotabimus natiuitatem persimilem esse generationi, quia natura emittit foetum in illa caeli constitutione, quae similis est constitutioni generationis. Inde dixit Hermes quod locus Lunae in hora infusionis Spermatis in matricem, est horoscopus in no tiuitate: gradus vero oriens in conceptione, est locus Lunae in natiuitate; et Ptolomeus dicit in Centiloquio: In quo signo est Luna in genitura, illud in conceptu fac ascendens: & in quo signo fuerit in conceptu, illud aut eius oppositum sac ascendens in partu. Libro quoque de Iudicijs astrorum, duo statuens humani corporis principia primam scilicet generationem, & natiuitatem, natiuitati praefert generationem. Cum ergo circulus Heliophori, in quo Sol, & Luna, cęteraeque stellae vagae feruntur, in partes duodenas totidem signis redditas aequabiliter sit diuisus, eum Sol annuo Spacio metitur, ita in vnoquoque signo ferme vnum mensem moratur. Sed signum quodlibet cum cęteris singulis habet mutuum conceptum; non tamen vniformem cum omnibus; nam validiores alij, infirmio res alij habentur. Igitur quo tempore partus concipitur, Sol in aliquo signo sit necesse est. quem proprie vocant locum conceptionis.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
