Latin
DE NVMERO XLV
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 520
Unproofread scanNot analysed yet
Pariter Trigonum ex quattuor partibus constat. quas si triplicaueris, enascetur idem Duodenarius. sex denique partium interuallo diametra fit radiatio, duplicatus enim hic numerus integrum numerum 12 partium efficit. Accedit alia proferenda ratio, qua perspicuum erit, cur cęterorum conspectuum plenissimus potentissimusque sit trigonus. &nono mense nati infantes maturi sunt &perfecti. Ex signis Zodiaci quaedam masculina sunt &diurna; quaedam feminina &nocturna. Et ex his alia sunt calida &sicca, vt ignis; frigida, &sicca, vt terra, calida et humida, vt aer; frigida et humida, vt aqua. In nono signo viget consonantia, tum sexus, quod vtraque masculina &diurna, vel feminina et nocturna: tum etiam qualitatum, quoniam vtraque vel ignea sunt, vel aerea, vel aquea, vel terrea. Namque ab Ariete nonum signum est Sagittarius, vtraque masculina, diurna, calida et sicca, sicut ignis. In septimo autem signo sexus quidem consonantia reperitur; sed in vna consentiens qualitate, dissentit in altera, quia septimum ab Ariete Libra est, vtraque masculina, &diurna; sed Aries calidum est, &siccum, Libra calidum, et humidum, sicut Aer. Adhuc in decimo quolibet signo vna consonat qualitas; sed altera discrepat. Aries. n. calidum, &siccum; Capricornus frigidum, &siccum; illud masculinum, &diurnum; istud femininum, &nocturnum; illud igneum, istud terreum. In octauo denique signo nulla intercedit, vel sexus, vel qualitatum consonantia. Cum. n. Aries sit masculinum, &diurnum; Scorpius femininum, &nocturnum est; Aries, calidum &siccum; Scorpio, frigidum &humidum. Ex his patet cur octimestres infelices esse conspiciamus. Sociabilia quippe sunt, quorum vnum ab alio nonum est; deinde quorum vnum ab alio septimum est; postremo quorum vnum ab alio decimum est: insociabilia quorum vnum ab alio octauum est. Quare, secundum hanc raionem nata mense nono vitalia sunt, deinde quae septimo: sed quae decimo cum difficultate vitam agent. At uero dubit abit quispiam quomodo Christus Dominus qui est omnium perfectissimus, manserit in vtero matris nouem duntaxat mensium spacio. conceptus. n. traditur die 25.