# Numerorum Mysteria 53-5

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/53-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/53-5

tante Heliodoro rapere thesauros Ecclesiae Sanctae, scriptum est quod spiritus omnipotentis Dei magnam fecit suae ostensionis euidentiam, ita vt omnes qui ausi fuerant ei parere, ruentes diuina virtute in desolationem & formidinem conuerterentur, dum illis apparuerunt Duo iuuenes virtute decori, qui circumsteterunt, flagellantes ex vtraque parte, sine intermissione multis plagis verPsal. 108 berantes. Sic in quodam Psalmo de impijs scriptum legitur Greg. Pa Operiantur, sicut diploide confusione sua. Diplois enim Duplex esi pae. vestimentum, quo figuraliter induuntur, qui iuxta reatus sui meritum & temporali, & perpetua animaduersione feriuntur. sicut Euseb. Antiochus & Herodes, qui vtrique suo tempore aduersus Deun nis. eccl. repugnantes, quid tormentorum in gehenna perpetuo paßuri esex Ios. an sent, praesentium afflictionum miseria cunctis ostendebant. Quitiquit. li bro 17. bus congruit illud Ieremiae cap. 16. Reddam primum Duplices iniquitates, & peccata eorum, quia contaminauerunt terram meam in morticinijs idolorum. necnon, & capit. 4. Contritio super contritionem, idest Gemina damnatio, & hic & in futu

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
