# Numerorum Mysteria 530

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XLVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/530
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/530

Quae caro Dominica à Deo patre quam ESV uocata est. Hic ergo numerus 46. Dominicam passionem declarat, eo quod Sexto millesimo anno, hora Sexta passus, à mortuis resurgens, Quadragesimo die in caelos ascendit. Vel quia Quadraginta sex annis Templum reędificatum est, in cuius Templi similitudinem IESV carnem suam esse dixit, hunc in modum alloquens Pharisaeos: Destruite sanum istud, & ego in tribus diebus excitabo illud. Quod sacramentum cum non intelligerent Pharisai, dicebant: Qua draginta sex annis ędificatum est fanum istud, & hic in tribus die bus suscitabit illud? Dicebat autem IESV fanum de corpore suo. Quoniam igitur Christus de Maria corpus accepit, non de Adam peccatum traxit, templum corporeum inde sumsit, non iniquitatem quae a Templo pellenda est. ipsam autem carnem, quam traxit de Adam (Maria enim de Adam & Christi caro de Maria) ludęi crucifixerunt, solueruntque Templum Quadraginta sex annis exaedificatum; ille vero triduo suscitauit illud. Hactenus ferme Cyprianus. Quod si quis nobis obijciat esse ambiguum, ex qua officina prodierit tractatus ille de Syna & Sion, legat is August. tract. nono & decimo in expositione Iohannis, legat Bedam, legat Clemen tem Alexandrinum. ij enim fusius de hoc mysterio locuti sunt. Illud monendum superest, per illos Quadraginta sex annos, quibus templum Hierosolymitanum a ludaeis de captiuitate Babylonica reuersis diximus instauratum, intelligendos esse sex et quadraginta dies, quibus corpus Christi in sacratissimo Virginis vtero est absolutum, quo ad augmentum, non quo ad formationem. Neque.n.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
