Latin
DE NVMERO XLVI
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 531
Unproofread scanNot analysed yet
sacrosanctum Domini nostri corpus sensim per dierum curricula figuratum est in vtero Virginis &effigiatum, perinde atque in nostra ipsorum generatione masculi corpus certo quodam dierum spacio di citur in vtero materno formari; sed vno (vt ita dixerim) eodemque momento atque articulo, sacratissimae Virginis consensum protinus sequente, sanctum Christi corpus omnino completum, absolutum, &lineamentis corporis, figuraque membrorum omniquaque consummatum fuit. quod non intactum reliquit D. Tho. par. 3. q 33. ar. i.