# Numerorum Mysteria 531-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO L. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/531-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/531-2

DE NVMERO L. VIta Quinquagenarij Numeri inueniuntur symbola Ecclesiae in diuinis scripturis. Primo sch loco suę originis & radicis, à qua deneminationem habet.s. quinarij, naturam sapiens, designat quinque corporis sensus. Nempe sicut senarius perfectionem operum demonstrat: ita prae sens numerus vniuersa bona opera, quę perficiuntur per quinque corporeos sensus. quinquies.n.deni, quinquaginta fiunt. Hinc a Do minica Quinquagesimae, vsque in diem sanctum Paschae, Quinqua ginta dies computantur: quoniam si quis per quinque sensus, idest, per exteriorem administrationem, decem verba legis impleuerit, hic proculdubio ad consortium beatae resurrectionis, quae in Pascha cele bratur, est peruenturus. Secundo vero Quinquagenarius remission. & indulgentię consecratus est. Nam Spiritualis Nohe Christu Dominus in arca sua, in qua genus humanum de interitu liberat.i. in Ecclesia sua, hunc Quinquagenarium remissionis numerum in latitudine collocauit. nisi enim remissionem peccatorum donassei credentibus, non fuisset per Orbem terrae diffusa Ecclesiae latitudo. Quare apud Moysen, vbi Deus tractat de indulgentia Sodomo rum, si forte possent ad veniam peruenire, huiusmodi mysteriorum conscius pater Abraham à Quinquagenario numero incipit pro indulgentia Sodomorum supplicare Domino, dicens: si inuenti fuißem QuinQuinquagint a in Ciuitate, num saluasset illam propter Quinquaginta? Sic vndecim saga cilicina, quibus Decalogi transgressores significantur, Quinquagenis ansulis sibi sociantur, propter poenitentiae signum, & spem indulgentiae. Huius est doctrinę, quod apologia Regis Dauid calculo Quinquagenario constituitur, quae proprie vox est poenitentiae & remissionis.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
