# Numerorum Mysteria 532

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO L. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/532
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/532

licet enim in toto Psalmorum libro septem Psalmi poenitentium esse doceantur, Ecclesiarum tamè vsu receptum est, vt quoties peccatorum petitur venia, per Quinquagesimum Psalmum magis Domino supplicetur. Nam & hunc Psalmum licet iterare frequenti meditatione, nec nobis impedit ad honores Ecclesiasticos expetendos. si vero a Sacerdote supra nos poe nitentię voto dicatur, quoniam ex persona datur, iuste a Canonibus vetamur vltra accedere. quidquid enim in Christi nomine percipimus, inuiolabile nobis, & definitiuum decet esse iudicium. Legimus in Exhodi lib. quod Iethro sciens minus intentum humanis actibus animum Deo quodammodo vacuari, hoc Moysi consilium dederit, nempe vt constitueret Quinquagenarios in Israelitico exercitu, qui in capite essent Quinquaginta militum. Vnde apud Esaiam scriptum est, quod Dominus auferet a Hierusalem Principem super Quinquaginta. Et in Reg. historia, impius Rex mittit duos Quinquagenarios cum subditis sibi militibus, vt exhiberent Heliam, qui diuino igne consumti sunt. tertius autem salua tur ex eis, qui conuersus ad preces, poenitentiae sacramenta cognouerat. Semper.n. Quinquagenarius numerus refertur ad poenitentiam & remissionem peccatorum. princepsque remissionis, & caput eorum qui per poenitentiam salutem assequuntur, Christus est; Iudaei vero non volentes Dominum esse perfectum, nec principem Quinqua genarium, dicunt ad eum: Quinquaginta annos necdum habes, & Abraham vidisti? & ille sciens se esse non solum poenitentium prin cipem, sed & iustorum, respondit: Antequam Abraham esset ego sum. quod autem Dominus princeps sit Quinquagenarius, ex vna festiuitate intelligere vel facile possumus, de qua ait: Dominus est sab& si Ka Matt. II.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
