# Numerorum Mysteria 533

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO L. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/533
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/533

sabbati filius hominis, quod si sabbati, & Kalendarum; lendarum, & Paschae, idest Azymorum; si Paschae, & iubilei; si iubilei, & tabernaculorum; si tabernaculorum, & Pentecostes, de qua mox dicemus. Ad idem mysterium refertur quod Apostolus apud Ephesios, quibus mystica quaeque dissoluerat, vult permanere vsque ad Pentecosten, donec perfecte ad Dominum conuertantur, di cens: Ostium enim mihi apertum est magnum, & euidens; sed ad. Cor. uersarij multi. Eo etiam referendum videtur, quod sanctorum asseruationem ac custodiam, non quibusuis committit legislator, sed Leuitis duntaxat numerum sortitis Quinquagenarium, annuncian tem remissionem & libertatem. Haec est (inquit) lex Leuitarum Num. 8. a triginta annis ingredientur, vt ministrent in tabernaculo testimo nis, & à Quinquagesimo anno ministrare cessabunt, succedente fra tre in ministerium. Huc itidem facit, quod de pręda, et Spolijs tam Num. 31 de hominibus, quam de iumentis, Quinquagesimum caput iubet su mere Sacerdotes, & Quinquagesimum Leuitas, qui fores custodint tabernaculi. & de Madianitarum Spolijs Domino Quinquagesima delibatur. Ad huiusmodi mysterium Spectat parabola, de qua Saluator dicebat in Euangelio. Homini cuidam foenerato-Luc. 7. ri erant duo debitores, vnus ex ipsis debebat denarios quingentos, & alius Quinquaginta. non habentibus illis vnde redderent, donauit vtrisque. Quinquaginta lagenę apud Aggeum, significant Cap. 2. remissionem per IESV Christum: sed Iudęis fiunt viginti, quia Rupere. solum confitentur duos denarios in ipso, nempe natiuitatem, & mor tem: sed negant tres, videlicet resurrectionem, ascensionem, & aduentum ad iudicium. Non pręterierim quod S. Hieronymus in re-Matt. it. Sponsione IESV de dimittendis peccatis, septenarium dixit in se multiplicatum, numerum conficientem 49. septenarij quadratum, Luc. 16 vnde laudetur & villicus iniquitatis de prudentia, qui centum, non sine mysterio, reduxit ad Quinquaginta, vt inde facilius misericordiam consequeretur. Ceterum quia de septenario huius numeri radice cecidit sermo, illud memoria recolendum, septenarium numerum magno semper in precio fuisse tum apud Hebraeos propter Sab batum, quod apud illos assidue celebratur, tum apud nos propter septiformem Spiritus gratiam. Nec in hebdomadis solum septenario suus constat honor, sed etiam in hebdomadarum hebdomadis. Hebdomades autem dico, non dierum tantum, sed & annorum quoque.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
