Latin
DE NVMERO L
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 534
Unproofread scanNot analysed yet
Ac annorum quidem hebdomada, septimus est annus, quo terram incultam, &inaratam requietis ipsius caussa relinquere iubebantur. Sponteque nascentibus acquiescere. debitumque omne relinquere atque Hebręos, qui seruituti astricti erant, libertate donare. Annorum autem septimanae Iubilęum conficiunt, quo non modo eadem haec facere, sed &seruos ethnicos manumittere atque praediorum emtorum possessione veteribus dominis cedere lege cautum erat. Dierum pariter hebdomadę Pentecosten faciunt insignem apud Hebraeos, et nobilem diem, ac diuinitus nomen consccutum. de quo haec scribit Philo Alexand. de his dißerens, qui totam vitam ex Moysis instituto, dedicarunt cognitioni naturae contemplationique. Hi numeros, inquit, in primis obseruando, post septem hebdomadas elapsas, conuentus suos instaurant, venerati non solum simplicem septenarium, sed et vim eius multiplicem. Castam enim sciunt heb domadam, &semper virginem. Is dies profestus est maximae festiuitatis, incidentis in numerum Quinquagenarium sanctissimum, et naturae gratissimum, constantem ex vi rectangularis trianguli, quod est initium generationis rerum omnium. Sic Philo, cuius verba. quia quadam difficultate, &oliscuritate videntur implicata, in gratiam Quinquagenarij explicabimus. Quorundam sane Philosophorum fuit comprobata sententia, principia rerum naturalium ex Geometricis figuris fieri, quod ex lineis superficies, ex superficiebus fiant corpora trina dimensione contenta. ceterum quia figurarum prima est triangulus, vti circulus est finis earum; ac triangulorum maximus est rectangulus, data paritate circumferentię, ideo analogice dicitur triangulus principium generationis rerum omnium. Quod vero numerus Quinquagenarius constet ex vi rectangularis trianguli, quę sequitur figura demonstrabit.