# Numerorum Mysteria 535

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO L. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/535
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/535

sit triangulus orthogonius a b c, cuius rectus angulus sit b, contentus à duabus lineis ab, & bc, quarum altera sit Rad. 32, altera Rad. 18, harum quadrata faciunt 50, Et hęc est vis seu potentia lateris ac; latus vero ipsum, Rad. 50, Rad. 32 Cum ergo quinquagenarius numerus sit potentia lateris oppositi angulo recto contento ab illis duabus lineis, quorum radices con stituunt s0. Ideo iuremerito Philo dixit Quinquagenarium numerum constare ex vi rectangularis trianguli, Atqui de hoc satis. Sublimiori inuestigatione, ex his quę adduximus de anno remissionis, alia sese offert admodum mystica Quinquagenarij significatio, sicut & anni Iubilei. hoc enim numero designatur nobis perfecta ęternę vitę requies, quae post generalem & nouissimam resurrectionem Iustis conferetur. Septenarius enim, qui quietis post laborem numerus est, in seipsum multiplicatus, quadraginta nouem constituit, solidę firmaeque quietis indicatiuum numerum. cui si vnum addas absolutae, completę, & plenissimę quietis significatiuum, consurgit Quinquagenarius numerus, qui non ab re statum exprimit futurę resurrectionis, in quo vnusquisque Iustorum reuertetur in possessionem suam, siue patriam, scilicet paradisum, quę vera est Beatorum patria. Cęteraquoque anni Iubilęi propria priuilegia ad litteram explicata, ad quietem illam supernam adaptari, vel facile poterunt, in qua non serendum, neque metendum, quia tunc amplius operandi non erit tempus; sed operum mercedem percipiendi. Hunc quidem vnum ab eo, qui Cypria. li. de Spi proprie vnus est, ex futuro seculo, velut imaginem ac figuram, inwescti. adiecit Spiritus sanctus, octauum eundem ac primum; octauum quidem praecedentium numerorum ratione et adiunctione; & quia sequitur septimum.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
