# Numerorum Mysteria 54-4

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/54-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/54-4

vnde illud poeticum: Nulla fides regni socijs: omnisque potestas Impatiens consortis erit. In Vnum igitur conferendum est imperium, quo humana gubernatio diuinę sit quamsimillima. quod Vna sit & Diuina Essentia fons omnis virtutis & potestatis, cuius etiam nomen vnica simplicissima expressum est littera Iod. sic Vna est suprema intelligentia, fons vitarum, in mundo intellectuali; in supercaelesti, Seraphim praeest. Vnus in mundo cęlesti Rex stellarum fons lucis Sol, quem Astrologi per excellentiam circulo notant integro, centroque visibili. Vnus in volatilibus, Phoenix: Vnus inter feras, Leo; Vnum inter metalla, Aurum; inter potus genera, Vinum; Vnum elementum vincens, & omnia penetrans, Ignis; Vna in elementali mundo res est a Deo creata, subiectum omnis mirabilit atis, quae in terris & in cęlis est. ipsa est actu animalis, vegetalis, & mineralis, vbique reperta, a paucissimis cognita, à nullis suo proprio nomine expressa, sed innumeris figuris, & aenigmatibus velata, sine qua, neque Alchymia, neque naturalis Magia, suum completum possunt attingere finem. In multitudine membrorum corporis animati, Vnum est principium, quo reliqua viuunt, scilicet, Cor; quod est primum viuens & vltimum moriens. Vnus in mixtis Homo, in quo postremo, tota ceterorum perfectio continetur. Esse quippe habet vt inanima; viuere, vt plantae; sentire, vt bruta; & praeter haec, intelligere, per quod supercęlestibus iungitur. In partibus denique potentialibus animae est Vna potentia, quae alijs praeest, scilicet, Ratio, pro vt comprehendit intellectum, & voluntatem facit. Habet etiam hac ipsa Vnitas admirandum suae nobilitatis aliud indicium.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
