# Numerorum Mysteria 557

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO LXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/557
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/557

Quod vero de nominibus Dei dicimus, illud sciendum quod licet Deus sit vnitissimus, nullo indigens nomine; sortitur tamen diuersa nomina, non quae diuersas eius eßentias, vel deitates exponant, sed quasdam eius proprietates ab eo emanantes, per quae nomina in nos, & ea quae creata sunt, multa beneficia velut per canales quosdam distillant. Est quidam textus in Exhodo tribus versiculis con Cap. 14. tentus, quorum quilibet Septuaginta duobus scribitur Hebraicis litteris, quorum primus incipit Vaysa; secundus, Vaiauo; tertius, Vaiot, qui vnam in lineam extensi, videlicet primus & tertius a sinistra in dexteram, medius vero conuerso ordine a dextra incipiens terminatus in sinistram, tunc singulae tres litterae sibi subalternatae constituunt vnum nomen, quę sunt Septuaginta duo nomina, quae Mecubales Schemhamphoras, hoc est, expositorium vocant: quibus si in fine addatur nomen diuinum El, vel lah, producunt Septuagin ta duo Angelorum nomina trisyllaba, quorum quilibet fert magnum nomen Dei, sicut scriptum est; Angelus meus pręcedet te, obserues eum, est Exho. 23 n.nomen meum in illo. Et hi sunt qui pręsident Septuaginta duobus quinarijs cęlestibus, totidemque nationibus et linguis, et humani cor poris artub. et cooperantur Septuaginta duobus seniorib. Syvagoga.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
