# Numerorum Mysteria 560

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/560
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/560

loquar, non septem & vndecim, sed septies vndecim significant transgressionem, quae motu hominis facta est peccantis, hoc est, perfectionis suae stabilitatem transgredientis cupiditate am plius aliquid habendi. Exstat, & alia de hoc numero sententia. Cum .n. vt nuper diximus, sit resolubilis in 7, & II, idco peccatum Lamech ostenditur remissibile; at vero peccatum Cain, de quo dictum est: Septies vltio dabitur de Cain.insolubile demonstratur, cum septenarius sit numerus primus incompositus, nullam habens partem aliquotam, nisi septimam. Cum ergo legimiis dicente Domino: Omnis qui occiderit Cain septuplum punietur, insolubilis poena debet intelligi, & subaudiri oportet, nisi praecedens poenitentia solubile, idest remissibile peccatum fecerit. Cum vero dicit Lamech: Septies vltio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies. insolubilis vindicta Can, & solubilis vindicta Lamech debet intelligi. Cain quippe poenitentiam non egit; sed Deo negare ausus est: Ipse vero Lamech confessus est peccatum suum, & poenitentiam egit. Huiusmodi expositionem approbare videtur DAthanasius hunc in modum scribens lib. Quaestion. capp. 96. 107. Cain, inquit, negauit, & à Deo peccatum suum abscondit, quapropter illum execratus est Deus, dicens: Maledictus tu super terram. Adam vero, quia confessus fuerat, supplicium illud a se depulit. Qui enim sua peccata confitetur, remissionem consequitur. quare execrationem imposuit terrę, non Adę, dicens: In operibus tuis maledicta sit terra. Eadem reminiscentia Lamech, accusando scilicet peccatum suum, poenam declinauit, & ipse sua lata sententia, sententiam Dei remoratus est. Haec ille. Huius numeri meminisse, & huc respicere dignatus est Dominus, qui fere nihil absque Scripturarum auctoritate loquebatur. Cum.n. apud Matthęum cap. 18. illum Petrus de dimittendis peccatis interrogasset, dicens: Domine quoties peccauerit in me frater meus & dimittam ei: vsque septies? id responsi dedit Dominus: Non dico, septies; sed, vsque septuagies septies dimittes proximo in te peccanti.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
