# Numerorum Mysteria 561

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/561
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/561

Vsque septies etenim peccare, est incessanter & insolutibiliter, idest, absque poenitentia peccare, sicut Cain: At vero septuagies septies peccare, est peccatum quidem admittere; sed per penitentiam illud soluere, quemadmodum fecit Lamech. At vero quibus hae non arrident expositiones, aliam audiant a Beda in supradicti loci Euangelici dilucida tione desumtam. sentit quidem, & ipse numero 77. omnium peccatorum designari remissionem; sed alia numeri septenarij attenta ratione. haec sunt illius verba: Septenarius quidem numerus est sacratissimus, ex donis septiformis Spiritus; vndenarius vero numerus figuram tenet omnis peccati. In vndenario namque transgressio est decalogi; & nos cum peccamus, decalogum profecto praeceptorum Dei transgredimur. Hinc est, quod in tabernaculo Dei vndecim saga cilicina fuiße memorantur. cilicium namque habitum poenitentium, & pro peccatis moerentium designat. In tabernaculo ergo Dei vndecim saga cilicina fieri iußa sunt, quia sancta Ecclesia non solum ex iustis, et immaculatis, verum etiam ex peccatoribus poenitentibus, et conuersis existit. Septuagesimus autem septimus numerus constat ex septenario, & vndenario. nam siue septies vndecim, siue vndecies septem dicamus, Septuaginta septem perficimus. Septuagies septies ergo Dominus dimitti poccata praecepit, vt ostendat quia quotiens & quotiens aliquis peccauerit; totiens et totiens ei dimittere, & nunquam à dimittendo cessare debemus. Quod enim per hunc numerum, peccatorum significatur remisio, illudquoque manifestat, quod beatus Lucas catalogum Dominicae generationis septua ginta septem generationibus terminauit, incipiens a Ioseph et vsque ad ipsum Deum conditorem perueniens. Quia enim Dei filius ad soluenda mundi peccata veniebat; ideo iure eius incarnatio 77. generationibus texitur & hoc ascendendo. quia videlicet filij Dei incarnatio, nostra fuit exaltatio; et vnde ille descendit, inde nostra abiectio ascendere meruit. Quod vero hic numerus ex septenario et vndenario multiplicatus exsurgit, significat quod omnis peccatorum remissio per gratiam sancti Spiritus fit. cuius donis priuari merentur, quicunque fratribus in se peccantibus, dimittere nolunt.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
