# Numerorum Mysteria 563

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XXC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/563
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/563

Baptistam esse finitas; mendicare erubesco, vt qui doctor fueram Iudaeorum, cogar à Gentibus, & discipulo Anania salutis, & fidei mendicare doctrinam. Faciam igitur quod mihi vtile esse intelligo, vt posteaquam proiectus fuero de villicatione mea, recipiant me Christiani in domos suas. Cępitque eis, qui prius versabantur in lege, & sic in Christum crediderant, vt arbitrarentur se in lege iustificandos, dicere legem abolitam, Prophetas praeterijsse. Vocauit itaque duos de plurimis debitoribus; primum, qui debebat centum cados olei, eos vi delicet, qui fuerant ex Gentibus congregati, & magna indigebant misericordia Deis& de centenario numero, qui plenus est ac perfectus, fecit eos scribere quinquagenatium, qui proprie poenitentium est, iuxta Iubilaeum. Secundum autem vocauit populum Iudaeorum, qui tri tico mandatorum Dei nutritus erat, & debebat ei centum coros tri tici, & coegit, vt de centum faceret Octoginta.i.credere sanctam Domini resurrectionem, quae Octauę dici numero continetur & Octo completur decadibus, vt de sabbato transiret ad primam sabbati. Ob hanc caussam a Domino praedicatur quod bene fecerit, & pro salute sua in Euangelij clementia de legis austeritate mutatus sit. Haec Theophilus. Potest etiam numerus, de auo agimus, significare Euangelij nouique Testamenti gratiam per obseruationem mandatorum obtentam. quod his verbis approbat Ven. Beda in expositione eiusdem parabulae villici iniquitatis. Euangelij (inquit) gratia significatur per Octonarium, sicut austeritas legis per septenarium. sed meretur Octonarij gratiam, qui praecepta custodit, quae significantur per decem. vt per Octonarium iunctum denario, gratiam intel ligamus acquisitam praecepto. vt qui scribit Octoginta per decalogi custodiam perueniat ad Octonarii gratiam. Praeterea Octogenarius significat statum gloriae et salatis, quia in cęlesti gloria inuenitur denarius in Octogenarium ductus, quam ibi acquiritur obseruantiae decem mandatorum retributio, et octo beatitudinum perfecta consummatio De hoc autem mysterio dicitur Iudic. cap. 3. Humiliatus est Moab sub manu Israel; & quicuit terra annis Octoginta. Illud tandem de Octogenario dici potest. esse illum peccati hieroglyphicum, vt qui producatur ab Octonario, per quem crimina nostra purgamus. 2. Pa ral. 29. Expiauerunt templum diebus Octo.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
